Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/356

E Wikisource
Haec pagina emendata est
354
orationes

tunt, ut a nullo melius quam a Platone Machiavellus, cum suorum decretorum aemulis Obesio, Spinosio et Bodino, prosternatur. Cujus Machiavelli atrox principis et immanis institutio non modo non verax neque utilis, sed neque ignota est neque nova iis qui Teognidis et veterum tragicorum aliorumque poëtarum evoluere libros: quorum sententias Plato Trasymacho sophistae attribuit in libro De republica, ut eam invictis rationibus a mentibus hominum extirparet. Unde vulgares rerum civilium praeceptores et impietatis administri, qui sapere supra veteres opinantur, purgamenta illorum et reiiculas antiquitatis opiniones, tanquam novum aliquod inventum in Machiavello, cum publicae libertatis communisque tranquillitatis pernicie admirantur.

Cum his autem studiis Rhetoricorum scilicet Aristotelis et civilis doctrinae moralisque philosophiae, recte conjungentur Ciceronis opera de arte dicendi ac libri praecipue De oratore, qui ut libris philosophorum acumine atque scientia cedant, longe tamen praestant usu rerum peritiaque forensi. Quae oratori est adeo necessaria ut nisi quod e libris aliorum accepit cum rebus ipsis proprio experimento suaque actione vitae contulerit, oratione sua non veritatem reddere, sed scholam olere videatur. Quamobrem is eloquentia excelluerit maxime, cujus vita non solum inter praecepta mortuorum, sed inter viva exempla in medio morum et affectionum atque casuum humanorum longo civilis exercitationis cursu traducatur. Ad quae si lux accesserit praeteriti temporis et memoria rerum gestarum, simul cum poëtarum ad nostram utilitatem confictis narrationibus, oratio dicentis omnibus verborum et sententiarum luminibus abundabit. Ipsaemet enim sententiae colores offerent et ornamenta verborum, si proprietates eorum calleamus, neque difficile fuerit optime dicere, si recte cogitare didicerimus.

Nec minoris fortasse facienda sunt veterum poëtarum carmina, quam libri philosophorum. Etenim antequam philosophi scholas aperirent et in publicas disputationes argumenta rerum educerent, sapientia omnis a suis inventoribus coniicebatur in fabulas, carminibusque tradebatur. Solutam enim orationem diu post sapientiae studium accepimus, neque antequam velamenta