Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/373

E Wikisource
Haec pagina emendata est
371
oratio de sapientia universa

cimoniis maria patefecerunt, moribusque mutua populorum trajectione vicissim communicatis, cum rerum omnium, tum praecipue literarum, aperuere commercia.

Hinc prisca Graecorum poësis, quae prima Graecorum theologia fuit, Aegyptiorum doctrina undique collucet, afroque ingenio atque arte pertexitur. Sicuti enim Aegyptiorum sapientia in religionem tota concessit, ita et in theologiam commigravit graecorum omnis doctrina poëtarum, qui artem vitae atque humanitatis in Aegypto acceptam redeuntes reddebant quisque civibus suis, quos versibus ad honestatem ac religionem instituebant, ut mirum non sit si Graecorum tota religio processerit a poëtis, quorum carminibus aegyptii ritus et historiae in mysteria fabularum conversae, vulgique admiratione stupidaque credulitate consecratae, pro divinis vocibus atque oraculis accipiebantur.

Talia fuerunt Amphionis carmina et Orphei, qui aegyptium sepeliendi morem vertit in inferorum poenas et campos elisios, Osiridisque sacra et Isidis, hymnis suis in Bacchi et Cereris mysteria commutavit attulitque in Graeciam[a 1] ex Aegypto statuarum usum. Talia fuerunt et Musaei opera et Lini et Melampodis et Daedali et Licurgi spartani et Olenis Licii, qui delios hymnos composuit, et Pamphii atheniensis et Thamyris, cum ipsis musis arte musica contendentis, et Thysmetis, Bacchi res gestas phrygia poësi narrantis, et Philammonis et Epimenidis Cretensis et Aristaei et Daphnidis, Tiresiae vatis filiae, quae versibus oracula collegit, quorum haud paucos Homerus in sua, fertur, transtulisse poëmata. In his describendus Abolus, Centaurus, Isaris, Orimon, Eubulus Cyprius, Oricus Samius, atheniensis Pronetida[a 2] et Oroebantius Troezenius, itemque Melisander, qui Lapitharum et Centaurorum pugnam cecinit, et primus trojani belli scriptor Syagrus et Dares Phrygius et Helena, Musaei atheniensis fília, unde poëmatis argumentum sumsisse Homerum traditur, et Phantasia, cujus trojani belli librum et Ulissis narrationem in


  1. Marsham., sec. 15, p. 434.
  2. Euseb., De praep. Eu., lib. x, c. 3.