Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/377

E Wikisource
Haec pagina emendata est
375
oratio de sapientia universa

singulis in rerum universitatem transfuderunt. Hinc singulae res divinitatis portiones evaserunt, quarum quae magis excellerent, veluti luna, sol, astra, coelum, aut homines, sive sapientes sive strenui, quasi plus Deum exprimerent, pro numinibus habebantur, quae germana est et vera universae superstitionis origo. Quam divus Paullus ad Romanos i, his verbis indicavit[1]: «Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium; commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt et servierunt potius creaturae quam creatori ».

Verum crescente in diem sapientum numero, mysteria poëtarum, veluti cedentibus tenebris, dilucescere coeperunt, rerumque naturalium scientiae, rescissis involucris fabularum, commigraverunt in philosophorum scholas; quarum principes: Thales, a quo jonica, et Pythagoras, a quo, modestiae causa, sapientis in philosophi nomine commutato, philosophia instituta fuit italica, quae gravitate sententiarum atque studiorum tristitia quadam longe superavit jonicam, causarum quidem olim naturalium curiosam. Sed post a Socrate, adducta simul cum dialectica doctrina de moribus, e silentio atque recessu meditationum ad fastum atque tumultum contentionum evocatam, ut non mirum si postea philosophia, quae inveniendi simul et judicandi disserendique artem tradebat, publice sub rhetorices nomine imperarit in foro.

Etsi jam ante poëtae atque oratores privatim a philosophis instituebantur, diu enim fuerunt iidem orationis praeceptores et vitae, qualem se Phoenix a Peleo Achilli datum praedicat apud Homerum[2]:

Τοὔνεκά με προέηκε διδασκέμεναι τάδε πάντα,
μύθων τε ῥητῆρ' ἔμεναι πρηκτῆρά τε ἔργων.

Pericles etiam et forsan Sophocles, consors studiorum illius, et Euripides ab Anaxagorae disciplina fluxerunt. Aeschylus et Pindarus emicant undique pithagoricae philosophiae luminibus.

Socratica schola non minor philosophiae quam eloquentiae fuit

  1. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named or9
  2. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named or10