Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/382

E Wikisource
Haec pagina emendata est
380
orationes

mantur, tempore tamen usque pullulant, cum ad earum Sententiarum studium indolem ac materiam afferrent inquietam, scholarum sentes ac spinas assidue ibi serentes, longe pluribus ac molestioribus quaestionum nexibus, praeclarum illud volumen circumdederunt ut quod scholasticis dissensionibus componendis editum fuerat, praeter auctoris opinionem, disputationum omnium caput et radix evaserit.

Eodem tempore, post diuturnam oblivionem, rediit in lucem jus civile, atque a Gratiano jus ecclesiasticum variis voluminibus dissipatum, breviori codice collectum fuit atque digestum; quod ejus aevi pontifices ex intima jurisprudentia prodeuntes aluerunt exemplis elementisque juris civilis. Verum quia tum eadem Arabum doctrina ubique serpebat, invasit etiam interpretes juris nostri, qui commentariis acutissimis ingentem quidem jurisprudentiae lucem excitarunt, at perplexis anxiisque distinctionibus importunaque saepe subtilitate atque tritura scholastica crucem posteritati reliquerunt.

Omnis igitur eorum temporum scientia ex Arabum faece atque omnis eruditio e scholis jurisconsultorum, turbatis utrisque fontibus, ducebatur. Siquidem ut omnia mutando ab origine sua prorsus aberrant atque superstitiosis translationibus saepe graviora dicta extenuantur, simpliciora vero in arcana transeunt, Aristoteles ex arabo in latinum, graeci sermonis ignoratione, conversus, verbisque magis quam sensibus redditus, oblitus prope sui atque ab se defíciens, monstra peperit sententiarum. Romana vero antiquitas sparsa in libris juris cum nullo judicio nulloque discrimine temporum ab interpretibus inquinate loquentibus colligeretur, summa aetatum atque rerum perturbatione, somniis atque deliriis involvebatur, donec everso Graecorum imperio, eorum eruditio simul cum romana, quae in constantinopolitanis jurisprudentiae scholis numquam intermissis insederat, et germana mens Aristotelis a Trapezuntio potissimum et Gaza latine reddita, itemque platonica philosophia Bessarionis cardinalis auctoritate propagata cum sapientissimis Graecorum commearunt in Italiam.

Ubi tum priscam latinitatem suscitabat Pogius, Guarinus,