Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/413

E Wikisource
Haec pagina emendata est

DE REPETENDIS FONTIBUS DOCTRINARUM


Quoniam scientiae fere omnes vel ad naturales referuntur causas vel ad cognitionem divinitatis vel ad morum et legum notitiam humanarum, ac naturales quidem causae sensibus et experimentis eruuntur, cognitio divinitatis oritur e religionis oraculis, mores vero et leges civilibus continentur institutis, hinc tres jam inde ab initio uberiores doctrinarum patuere fontes, quos non raro ambitiosi praeceptores, artifíciis occuluere suis, ut ab eis non vero primaevis ex originibus literae peterentur: natura scilicet rerum, quae sede est philosophiae, sacri codices, quae sunt germanae theologiae templa, et juris romani justinianea volumina, quibus integra jurisprudentia conservatur.

Etenim antiquissimi philosophorum, quo minus abundabant libris, eo naturae arctius haerebant, animisque suis diutius in rebus ipsis, quam in aliorum cogitationibus habitabant, libereque peragrabant omnem rerum universitatem: utpote quorum ingenia nullis authoritatibus contraherentur, neque irretirentur certis praescriptisque definitionibus; quarum ad formulam posteriores philosophi, sectarum auctores, rerum infinitatem redegerunt, quibusque cogitationes ac facultates intercepere nostras. Vetustiores namque illi qui nullo populari plausu auferebantur, solo studio veritatis duce notitiam causarum experimentis evocabant, itaque de universa natura disserebant, ut cum innumera de ratione rerum universarum, praeclaraque de motu siderum, de ortu et interitu sublimium et inferiorum specierum, de animis et affectionibus humanis invenirent; numquam tamen ponerent nostrae cognitioni fines, neque spem posteris adimerent plurium