Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/431

E Wikisource
Haec pagina emendata est
429
de canone interiore

nentem nemo fruatur, et relictas ab alio quisque contemnat, nullae divitiae dominis prosint suis. Unde cogor si per te, Clemens xi, licuerit verbis tuis elegantissimis exclamare: «O fallaces divitias, Christi paupertate damnatas!».

Hinc ad infantium et parvulorum conditionem ac statum a Christo revocamur: non modo ut recentem ab eo naturam, expulsa veteri, accipiamus, et ad puerilis animi candorem ac simplicitatem remigremus, verum etiam ut vilibus et exiguis atque parabilibus contenti simus, ne quaerendis majoribus ac difficilioribus, longius a Deo et a nobis, aberremus.

Et quoniam, opinione nostra, falso naturales necessitates augentur, absurdum fore ostendit si natura, quae volucribus et plantis cibum vestemque paravit, victum et indumenta inviderit hominibus, quibus non modo terram sed et coelum Deus benignissime patefecit. Ipsi nimirum nos propriis cupiditatibus necessitates nobis attraximus, cum hominem, ad mentis cultum procreatum, traduximus ad cultum corporis, variis deliciis, veluti venenis, debilitantes robur nostrum: ut praeter naturae dona opem petere cogamur ab artificiis hominum; et cum nulli sua regio sufficiat, victum et vestitum procul expectemus, vitamque totam in parandis vitae subsidiis occupemus.

Superbiam vero et iram quibus assidue jactamur, duobus potentissimis remediis compescuit, animi dimissione, quam humilitatem dicimus, et caritate: qui enim de se humiliter existimat, neque honoribus anteire concupiscit, neque loco motus ob acceptam injuriam excandescit, utpote suae imbecillitatis conscius. Quam sane imbecillitatem quisque profiteretur, si humanae naturae languorem et appetitionum vanitatem animadverteret, ut nihil aliud sit animi dimissio, nisi ponderatio humanitatis ac recta aestimatio cujusque sui. Quam si veram nostri cognitionem accipiemus, neque bonis dignos nos, neque malis indignos arbitrabimur. Unde neque indignabimur si non extollemur, neque si deprimemur omnino contristabimur, atque ita subacto animi tumore, cruciatus effugiemus, qui non in parandis modo et amittendis, sed et in gerendis honoribus perferuntur. Impetratorum enim bonorum gaudium exhaurit statim aviditas anxietasque no-