Jump to content

Pagina:Guidonis Aretini Micrologus (ed. Amelli).djvu/21

E Wikisource
Haec pagina emendata est

– 23 –


que cantum gravem et acutum et superacutum tamen unice resonare hoc modo.

Superacutae g a
a
a
a
g a
a
a
a

c
c

a
a
g
a
a
a
a
Acutae G a a G a a c a G a a
Graves Γ A A Γ A A B C B A Γ A A
Sum mi re gis ar chan ge le Mi cha el

Item si eandem antiphonam partim gravibus, partim acutis sonis cantaveris, aut quantumlibet per hanc speciem variaveris, eadem vocum unitas apparebit. Unde verissime poeta dixit: septem discrimina vocum: quia etsi plures fiant, non est aliarum adiectio, sed earumdem renovatio et repetitio. Hac nos de causa omnes sonos secundum Boetium et antiquos musicos septem litteris figuravimus, cum moderni quidam nimis incaute quatuor tantum signa posuerint, quintum et quintum videlicet sonum eodem ubique charactere figurantes; cum indubitanter verum sit, quod quidam soni a suis quintis omnino discordent, nullusque sonus cum suo quinto perfecte concordet.

CAPUT VI.

de divisionibus vocum et interpretationibus earum

Ut autem de divisione monochordi in paucis multa perstringam, semper diapason duobus ad finem currit passibus, diapente tribus, diatessaron quatuor, tonus vero novem, qui quanto passibus numerosiores, tanto sunt spatio breviores. Alias vero divisiones praeter has quatuor invenire non poteris. Diapason autem interpretatur de omnibus, sive quod omnes habeat voces, sive quia antiquitus citharae octo per eam fiebant chordis. In hac quidem