Pagina:Hermetis Trismegisti Poemander (1854).djvu/10

E Wikisource
Haec pagina emendata est
VI
Praefatio editoris.

fationis eam quae ad Hermetem pertinet particulam, propter magnam exemplarium raritatem, denuo excudenda curavi.

Personae in dialogis (cap. 1. 2. 4. 8. 10. 11. 12. 13) obviae nonnisi in B et Ficini versione indicantur; nonnunquam ex Tiedemanni auctoritate suppletae sunt.

Versionem latinam, primum a Marsilio Ficino compositam, deinde a Flussate, post a Patricio refictam, hic illic denique a me ipso mutatam, ut quam proxime ad graeca accederet verba, textui subieci.

Quod opus si eruditi benigniter exceperint, reliqua Hermetis scripta, apud Lactantium, Cyrillum, Stobaeum servata, novis curis edituri sumus.

G. PARTHEY.

Berolini, mense Februario 1854.