Pagina:Hermetis Trismegisti Poemander (1854).djvu/19

E Wikisource
Haec pagina emendata est
XV
Praefatio Flussatis.

Ficinum temere graecam versionem eidem Mercmio ascripsisse. quocirca non immerito praesagiendum fuit, peritum quendam graecam editionem constituisse. quod secus Apuleio in traducendo volumine de voluntate Dei ab eodem Mercurio contigit. is namque aliqua vulgo prodidit, quae Mercurium nostrum idololatriae contagio (quamvis a se remotissimo) impie affecerunt, abrogato exemplari graeco, ne (ut putatur) pateat illius in hunc patratum scelus. homo namque ἄπιστος ac innumeris sceleribus obsitus legitur Apuleius. quare non erit mirum, tanti viri nomen huius θεοφόβῳ conatu impugnari. quin proinde iustum censemus, foedatum libellum (exemplaris graeci redemptionem praestolantes ) inter haec omitti: ut quae citra labem ab hoc Divino philosopho suscepimus, tibi vigili θεοφόβῳ ac pio lectori, augustum quidem opus, licet non pro sui dignitate cultum exhibeamus, temporis quidem lapsu vitio maculatum, sed pro conatu restitutum ac elucidatum: ut Dei, tui, mundique noscendi copiam fauste perhibens, infima intelligentiae Divinae nocua coerceat, et suprema sola mente concipienda, tuae speculationi coniuncta perpetuo foveat. de Mercurii vero ter maximi conditione et tempore plura narrantur, ac inter antiquos de hoc antiquissimo loquentes non citra controversiam. recentiorum vero Ioannes Functius chronologia sua Mercurium testatur floruisse annis 21 ante legem Mosi datam in deserto, anno exitus Israelis ab Aegipto. quod etiam difficulter constabit. nam apud antiquos receptum est, Mercurium hunc ideo Termaximum nuncupari, quod iuxta vetustos Aegiptiorum mores a maximo philosopho in sacerdotium vocaretur, a maximo philosopho in sacerdotium vocaretur, a maximo vero sacerdote in regem accitus esset. unde ter maximum illum dici, philosophum, sacerdotem, ac regem re-