Jump to content

Pagina:Hermetis Trismegisti Poemander (1854).djvu/28

E Wikisource
Haec pagina emendata est
4
cap. 1.
Ποιμάνδρης

mini, mens vero deus pater; non enim distant a se invicem; unio enim horum est vita. Gratias tibi ago, inquam ego. Sed mente, inquit, concipe lucem, et cognosce ipsam.

Sic effatus diu ex adverso me fixus aspexit, ita ut tremerem eius formam. abnuente autem eo conspicio in mente mea lucem in viribus innumeris esse, et mundum indefinitnm effectum, et cohiberi ignem vi maxima, et statum esse adeptum coactum. haec ego comprehendi videns ob Poemandri verbum.

Itaque cum in stupore essem, ait ad me rursus: Vidistin' in mente archetypam formam, quae ante principium est principii interminati? haec Poemander mihi. inquam ego: Elementa naturae uude sunt constituta? rursus ille ad haec: Ex voluntate dei, quae accipiens verbum et videns pulchrum mundum, imitata est mundum efficiens per eius elementa et germina animarum. mens vero deus mas-