inefficacem, et quartae dominandi superbiam effectu vacuam, et quintae audaciam impiam et audentiae temeritatem, et sextae occasiones malas divitiarum sinc viribus, et septimae zonae insidians mendacium. et tanc nudatus ab harmoniae operibas, scandit ad octavam naturam, proprias habens vires, et laudat cnm entibus patrem. et ei congratulantur qui sunt praesentes huius adventui, et similis factas praesentibus audit et potentias, quae super octavam naturam sunt, yoce quadam suavi laudantes deum. et tunc ordine ascendunt ad patrem, et ipsi se ipsos in potentias tradunt, et potentiae facti in deo fiunt. hic est bonus fiuis iis qui cognitionem sunt adepti, deos fieri. denique quid moraris? nonne, ut omnia suscipiens ductor fias iis qui digni sunt, ut genus humanum per te a deo servetar?
Haec postquam mihi dixit Poemander, immiscuit se potentiis. ego vero gratias agens et benedicens patrem universorum surrexi,