Jump to content

Pagina:Hermetis Trismegisti Poemander (1854).djvu/42

E Wikisource
Haec pagina emendata est
18
cap. 1.
Ποιμάνδρης

vult et cognoscitar a suis; sanctus es, qui verbo constituisti entia omnia; sanctus es, cuius universa natura imago nala est; sanctus es, quem natura non formavit; sanctus es, qui omni potentia es for- tior; sanctus es, qui omni excellentia es maior; sanclus es, qui omnes superas laudes. suscipe loquelae sacrificium purum ab animo et corde ad te intentis, o indicibilis, ineffabilis, silentio vocate. pe- tenti mibi ut non aberrem a cognitione nostrae essentiae annue, meque corrobora, et gratia hac illumines eos, qui sunt in ignorantia generis mei fratres, filios vero tuos. ideo credo tibi et testimonium do, in vitam et lucem transeo; benedictus es pater; tuus homo sanctificari lecum vult, prout ei tradidisti omnem potestatem.