Jump to content

Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/104

E Wikisource
Haec pagina emendata est

nolensque dimisit eam et viriliter[1] recessit cum suo exercitu ; fueruntque ei statim tradite due optime civitates, videlicet Athena et Manustra et plurima castra.

[11.] Major vero exercitus, scilicet Raimundus, comes de Sancto Egidio, et doctissimus Boamundus duxque Godefridus et alii plures[2] in Hermeniorum intraverunt terram, sitientes atque estuantes Turcorum sanguinem.

Tandem pervenerunt ad quoddam castrum quod tam forte erat ut nichil[3] ei possent facere. Erat autem ibi homo quidam nomine Symeon, qui in illa ortus fuerat[4] regione quique hanc petiit terram quo eam defenderet de manibus inimicorum Turcorum, cui sponte illi dederunt terram quique remansit[5] ibi cum sua gente. Nos denique, exeuntes inde, pervenimus feliciter usque ad[6] Cesaream Cappadocie ; a Cappadocia autem egressi, venimus ad quamdam civitatem pulcherrimam et nimis uberrimam, quam paululum ante nostrum adventum obsederant Turci per iii hebdomadas, sed non superaverant ; mox illuc advenientibus nobis, continuo tradidit se in manu nostra cum magna leticia. Hanc igitur petiit quidam miles, cui nomen Petrus de Alpibus, ab omnibus senioribus, quatinus eam defenderet in fidelitate Dei et[7] Sancti Sepulcri et seniorum atque imperatoris, cui cum nimio amore gratis concesserunt eam.

  1. viriliter omis dans C.
  2. alii principes B et Tudebode, p. 32.
  3. nihil A², A³, B, C.
  4. ortus fuit A¹, B.
  5. sponte tradiderunt illamque remansit C.
  6. ad omis dans B.
  7. Dei et omis dans C.