Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/110

E Wikisource
Haec pagina emendata est

[NARRATIO QUINTA]

[12.] Cum[1] cepissemus[2] appropinquare ad Pontem Farreum[3], cursores nostri, qui semper solebant nos precedere, invenerunt Turcos innumerabiles congregatos obviam eis, qui dare adjutorium Antioche festinabant ; irruentes igitur nostri uno corde et mente super illos, superaverunt Turcos. Consternati sunt barbari dederuntque fugam et multi mortui sunt ex eis in certamine. Nostri igitur superantes illos, Dei gratia acceperunt spolia multa, equos, camelos, mulos, asinos onustos[4] frumento et vino.

Venientes denique nostri, castrametati sunt super ripam fluminis ; protinus vir sapiens Boamundus cum iii milibus militum venit ante portam civitatis vigilare, si forte aliquis nocte latenter exiret aut intraret civitatem[5]. Crastina vero die pervenerunt usque ad Antiochiam media die in iva feria, que est xii kal. novembris et obsedimus mirabiliter iii portas civitatis, quoniam in alia parte deerat nobis locus obsidendi, quia alta et nimis angusta montana nos coortabat. Tantum autem timebant nos undique inimici nostri

  1. Initiale ornée et blanc d’une demi-ligne dans A¹ ; cum copissemus appropinquare en capitales dans A² avec initiale en rouge ; blanc d’une ligne dans A³.
  2. cœpissemus A², A³, B, C.
  3. Ferreum A², A³ ; ferream .
  4. honustos .
  5. in civitatem .