Turci, qui erant intus in urbe, ut nemo eorum auderet offendere aliquem ex nostris fere per spatium dierum xv. Mox hospitantes nos circa Antiochiam, reperimus illic omnem abundantiam, videlicet vineas undique plenas, foveas plenas frumento, arbores refertas pomis et alia multa bona corporibus utilia.
Hermenii et Suriani, qui erant intus in urbe, exeuntes et ostendentes[1] sese fugere, cotidie erant nobiscum, sed eorum uxores in civitate. Illi vero ingeniose investigabant nostrum esse nostramque qualitatem referebantque omnia his excommunicatis[2] qui in urbe inclusi [erant]. Postquam vero Turci fuerunt edocti de nostra essentia, ceperunt paulatim de urbe exire nostrosque peregrinos undique coangustare, non solum ex una parte sed undique erant latentes obviam nobis ad mare et ad montanam.
Erat autem non longe castrum, cui nomen Aregh, ubi erant congregati multi Turci fortissimi, qui frequenter conturbabant nostros. Audientes itaque nostri seniores talia, nimis doluerunt miserumtque ex militibus suis, qui diligenter explorarent locum, ubi erant Turci ; reperto igitur loco ubi latebant, nostri milites, qui querebant illos, obviant eis. At nostris paulatim retrogredientibus, ubi sciebant Boamundum esse cum suo exercitu, statim fuerunt illic mortui ii ex nostris. Hoc audiens Boamundus surrexit cum suis, ut fortissimus Christi athleta, et barbari irruerunt contra illos, eo