quod nostri erant pauci[1] ; tamen simul juncti inierunt bellum. Mortui sunt vero multi ex nostris inimicis et capti alii ducti sunt ante portam urbis ibique decollabantur, ut magis tristes fierent qui erant in urbe.
Exibant quidem alii de civitate et ascendebant[2] in quamdam portam et sagittabant[3] nos ita ut sagitte eorum caderent in domini Boamundi plateam ; et una mulier occubuit[4] ictu sagitte[5].
[13.] Congregati sunt itaque omnes majores nostri et ordinaverunt concilium, dicentes : « Faciamus castrum in vertice montis Maregart[6], quo securi atque tuti[7] possimus esse a[8] Turcorum formidine. » Facto itaque castro atque munito, omnes[9] majores illud invicem custodiebant.
Jamjam ceperant frumentum et omnia nutrimenta corporum nimis esse cara ante Natale Domini. Foras penitus non audebamus exire nihilque penitus in terra Christianorum invenire poteramus ad edendum. In Saracenorum namque terram[10] nemo intrare audebat, nisi cum magna gente. Ad ultimum statuerunt nostri seniores, concilium ordinando, qualiter regerent tantas gentes : invenerunt in concilio ut una pars nostri iret diligenter attrahere stipendium et ubique custodire exercitum, alia quoque pars fiducialiter remaneret cus-
- ↑ pauci essent C¹, C³.
- ↑ descendebant B.
- ↑ sagitabant A¹.
- ↑ et unam mulierem occiderent A², A³.
- ↑ sagitae A¹.
- ↑ Maregart, qui mons est super hostem Boamundi B ; même leçon dans Tudebode, p. 37, et dans l’ « Hist. belli sacri », p. 187.
- ↑ quod securiat ut tuti B.
- ↑ possimus permanere de B ; même leçon dans Tudebode, p. 37, et dans l’ « Hist. belli sacri », p. 187.
- ↑ factum est ergo castrum atque munitum omnesque A², A³.
- ↑ terra A², A³, B, C², C³.