Jump to content

Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/120

E Wikisource
Haec pagina emendata est

redierant. Tunc vir sapiens Boamundus increpavit eos dicens : « O infelix et miserrima gens ! O vilissima omnium Christianorum ! Cur tam celeriter vultis abire ? Sinite modo, sinite usquequo[1] erimus congregati in unum et nolite errare sicut oves non habentes pastorem. Si autem inimici nostri invenerint vos errantes, occident vos, quia die noctuque vigilant ut vos sine ductore segregatos sive solos inveniant vosque cotidie occidere et in captivitatem ducere laborant. » Cumque finis esset dictis rediit ad suam hostem[2] cum suis plus vacuis quam onustis.

Videntes autem Hermenii et Surani[3] quod nostri penitus vacui rediissent, consiliati in unum abibant per montanas et prescita loca, subtiliter inquirentes et ementes frumentum et corporea alimenta que ad hostem deferebant, in qua erat fames immensa, et vendebant onus unius asini viii purpuratis, qui appreciabantur cxx solidis denariorum. Ibi quidem sunt mortui multi ex nostris non habentes pretium unde tam carum emere potuissent.

[15.] Willelmus igitur Carpentarius et Petrus Heremita pro immensa infelicitate ac miseria ipsa latenter recesserunt. Quos Tancredus persequens apprehendit secumque reduxit cum dedecore ; qui[4] dextram et fidem illi dederunt quia[5] libenter ad hostem redirent et satisfactionem senioribus facerent. Tota denique nocte

  1. quousque C
  2. gentem .
  3. Suriani C¹, C².
  4. quia A¹, A³, C³.
  5. qui A¹, A³, C², C³.