Jump to content

Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/122

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Willelmus uti mala res in tentorio[1] Boamundi jacuit. Crastina vero die, summo diluculo, veniens erubescendo, ante Boamundi presentiam stetit, quem alloquens Boamundus dixit : « O infelix et infamia totius Francie, dedecus et scelus Galliarum ! O nequissime omnium quos terra suffert ! Cur tam turpiter fugisti ? Forsitan ob hoc quod voluisti tradere hos milites et hostem[2] Christi, sicut[3] tradidisti alios in Hispania ? » Qui omnino tacuit et nullus sermo ex ejus ore processit. Adunaverunt sese omnes fere Francigene rogaveruntque humiliter dominum Boamundum ne deterius ei fieri permitteret. Annuit ille sereno vultu et ait : « Hoc pro vestri amore libenter consentiam, si mihi toto corde et mente juraverit quod nunquam recedet ab Hierosolimitano itinere, sive bono sive malo, et Tancredus neque per se neque per suos aliquid contrarii ei consentiet fieri. » Qui auditis his verbis voluntarie concessit[4] ; ipse[5] vero protinus dimisit eum. Postmodum vero Carpentarius, maxima captus turpitudine non diu morans furtim recessit[6].

Hanc paupertatem et miseriam pro nostris delictis concessit nos habere Deus : in tota namque hoste non valebat aliquis invenire mille milites qui equos haberent[7] optimos.

[16.] Interea inimicus Tetigus audiens quod exerci-

  1. in tenda B.
  2. gentem .
  3. sicut olim C¹, C².
  4. consensit C¹, C².
  5. Boamundus C.
  6. non diu moratus latenter aufugit C.
  7. habuissent A², A³, C.