tus Turcorum venissent super nos, ait se timuisse arbitransque nos omnes perisse atque in manibus inimicorum incidisse, fingens omnia falsa[1], dixit : « Seniores et viri prudentissimi, videte quia nos sumus hic in maxima necessitate et ex nulla parte nobis adjutorium succedit ; ecce modo sinite me in Romanie[2] patriam reverti et ego absque ulla dubitatione faciam huc multas naves venire per mare, onustas frumento, vino, hordeo, carne, farina et caseis omnibusque bonis que sunt nobis necessaria ; faciam et equos conduci ad vendendum et mercatum per terram in fidelitate imperatoris huc advenire[3]. Ecce hec omnia vobis fideliter jurabo et attendam ; adhuc quoque et domestici mei et papilio meus sunt in campo, unde et firmiter credite quia quantocius redibo. »
Sic itaque fecit[4] finem dictis. Ivit[5] ille inimicus et omnia sua dimisit in campo et in perjurio manet et manebit. Itaque tali modo inerat nobis maxima necessitas, quia Turci undique perstringebant[6] nos, ita ut nullus nostrorum auderet[7] exire[8] extra tentoria, nam illi constringebant nos ex una parte et fames cruciabat ex alia, succursus vero et adjutorium nobis deerat ; gens minuta et pauperrima fugiebat Ciprum[9], Romaniam et in montanas ; ad mare utique non audebamus ire propter timorem pessimorum Turcorum ; nusquam nobis erat via patefacta.
- ↑ falsa quae assidue cismare poterat B ; fingens et componens omnia mendacia quae jugiter seminare poterat dans Tudebode, p. 41 ; componens omnia fallacia quae assidue fingere poterat dans l’ « Hist. belli sacri », p. 89.
- ↑ Romaniam A², C².
- ↑ advenire faciam A¹, B, C.
- ↑ fecerunt B.
- ↑ fugit A¹ ; fuit A², B.
- ↑ constringebant C ; praestringebant B.
- ↑ jam auderet A², A³, C².
- ↑ contradicere nec exire C¹.
- ↑ Cyprum A³, B, C.