[17.] Itaque audiens dominus Boamundus innumerabilem gentem Turcorum venientem[1] super nos, caute venit ad alios dicens : « Seniores et prudentissimi milites, quid facturi erimus[2] ? Nos namque tanti non sumus ut in duabus partibus pugnare valeamus. Sed scitis quid faciemus ? Faciamus ex nobis duas partes : pars peditum remaneat jugiter custodire papiliones et quibit nimis[3] obsistere his qui in civitate sunt ; alia vero pars militum nobiscum veniat obviam inimicis nostris qui hic hospitati sunt prope nos in castello Areg[4], ultra Pontem Farreum[5]. »
Sero autem facto exiit e tentoriis vir prudens Boamundus cum aliis prudentissimis militibus ivitque jacere inter flumen et lacum. Summo diluculo jussit protinus exploratores exire et videre quot sunt[6] Turcorum turme et ubi sint aut certe quid agant. Exierunt illi et ceperunt subtiliter inquirere ubi essent acies Turcorum recondite. Viderunt tandem Turcos innumerabiles segregatos venire ex parte fluminis divisos per[7] duas acies ; maxima vero virtus illorum veniebat retro. Reversi sunt namque celeriter speculatores dicentes : « Ecce, ecce veniunt[8] ! Igitur estote parati omnes, quia jam prope nos sunt » ; dixitque vir sapiens Boamundus aliis : « Seniores et invictissimi milites, ordinate adinvicem bellum » ; responderuntque illi : « Tu sapiens et prudens, tu magnus et magnificus, tu fortis et victor, tu bellorum arbiter et certaminum judex, hoc totum