Jump to content

Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/128

E Wikisource
Haec pagina emendata est

fac, hoc totum super te sit, omne bonum quod tibi videtur, nobis et tibi operare fac. »

Tunc Boamundus jussit ut unusquisque principum per se dirigeret aciem suam ordinatim ; feceruntque ita ; et ordinate sunt vi acies. Quinque vero ex eis ierunt adunatim[1] invadere illos. Boamundus itaque paulatim gradiebatur retro cum sua acie. Junctis igitur prospere nostris, unus cominus percutiebat alium ; clamor vero resonabat ad celum, omnes preliabantur insimul, imbres telorum obnubilabant aerem.

Postquam venit maxima virtus illorum, que erat retro, acriter invasit nostros ita ut nostri paulatim[2] jam cederent retro. Quod ut vidit vir doctissimus Boamundus, ingemuit ; tunc precepit suo conostabili[3], scilicet Rotberto, filio Girardi[4], dicens : « Vade quam citius potes, ut vir fortis, et[5] esto acer in adjutorium Dei Sanctique Sepulcri, et revera scias quia hoc bellum non est carnale, sed spirituale. Esto igitur fortissimus athleta Christi ! Vade in pace ; Dominus sit tecum ubique ! » Fuit itaque ille undique signo crucis munitus, qualiter leo perpessus famem per iii aut iv dies, qui, exiens a suis cavernis rugiens ac sitiens sanguinem pecudum, sicut improvide ruit ille inter agmina gregum, dilanians oves fugientes huc et illuc, ita agebat iste inter agmina Turcorum ; tam vehementer instabat illis ut lingue vexilli[6] volitarent super Turcorum capita.

  1. ordinate .
  2. paululum A¹, B.
  3. Sic, dans tous les manuscrits.
  4. Geraldi A², A³, C³.
  5. et recordare prudentium antiquorumque nostrorum fortium parentum et esto acer… B ; même leçon dans Tudebode, p. 144, et dans l’ « Hist. belli sacri », p. 191.
  6. honorabilis vexilli B.