[NARRATIO SEPTIMA]
[18.] Reversi[1] sunt nostri, Deo agente, triumphantes : et gaudentes de triumpho quem in die illo habuerunt ; devictis inimicis, qui sunt per omnia superati, semper fugientes, huc et illuc vagantes et errantes, alii in Corrozanam, alii vero in Saracenorum introierunt terram. Videntes autem nostri majores quod male tractarent et constringerent[2] nos inimici nostri, qui erant in civitate, die ac nocte invigilantes et insidiantes qua parte nos ledere possent, congregati in unum, dixerunt : « Priusquam perdamus gentem nostram, faciamus castrum ad Machumariam que est ante portam urbis, ubi pons est, ibique forsitan poterimus nostros constringere inimicos. »
Consenserunt omnes et laudaverunt quod bonum esset ad faciendum. Comes de Sancto Egidio primus dixit : « Estote mihi in adjutorium ad faciendum castrum et ego muniam ac servabo. » Respondit Boamundus : « Si vos vultis et alii[3], ibo vobiscum ad portum Sancti Simeonis diligenter conducere[4] illos qui illic sunt homines, ut peragant hoc opus ; alii qui sunt remansuri, muniant se undique ad defendendum[5]. » Factumque est ita.
- ↑ R[eversi], initiale en rouge dans A². Blanc et alinéa dans A³.
- ↑ et constringerent omis dans A², A³.
- ↑ alii seniores laudant B et Tudebode, p. 46 ; alii omis dans A³.
- ↑ concedere A², A³.
- ↑ ad defendendum, si forte inimici nostri et Dei exierint de civitate et in illo loco sint omnes congregati in unum, licet ubi nos demonstraremus B ; même leçon dans Tudebode, p. 46, et dans l’ « Hist. belli sacri », p. 192.