Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/134

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Comes igitur[1] et Boamundus perrexerunt ad Sancti Simeonis portum ; nos vero, qui remansimus congregati in unum, castrum incipiebamus[2], dum Turci preparaverunt se illico[3] et exierunt extra civitatem obviam nobis ad prelium ; sic itaque irruerunt super nos et miserunt nostros in fugam occideruntque plures ex nostris, unde tristes valde fuimus.

Crastina autem die, videntes Turci quod majores nostri deessent et quod preterita die ivissent ad portum[4], preparaverunt se et exierunt[5] obviam illis venientibus a[6] portu. Tunc videntes comitem et Boamundum venientes et[7] conducentes illam gentem, mox ceperunt stridere et garrire ac clamare vehentissimo clamore, circumcingendo undique nostros jaculando, sagittando, vulnerando et crudeliter detruncando. Nam tam acriter invaserunt nostros, ut illi inirent fugam per maximam montanam[8] et ubi via eundi[9] patebat : qui potuit celeri se gressu expedire, evasit vivus, qui vero fugere nequivit, mortem suscepit. Fueruntque in illa die martirizati ex nostris militibus seu peditibus plus quam mille, qui, ut credimus, in celum ascenderunt[10] et candidati stolam martirii receperunt[11].

  1. igitur Sancti Egidii C², C³.
  2. incepimus C.
  3. Turci autem illico praeparaverunt se C.
  4. portam B.
  5. ierunt B, C ; iverunt .
  6. e A¹, A³, B.
  7. venientes et omis dans C.
  8. montaneam A¹, A², B, C¹.
  9. fugiendi C.
  10. laetantes, ascendebant B.
  11. À la suite de ce mot, B ajoute : ascendebant atque candidati ferentes stolam recepti martyrii, glorificantes et magnificantes dominum Deum nostrum trinum et unum, in quo feliciter triumphabant, et dicebant concordabili voce : « Quare non defendis sanguinem nostrum qui hodie pro tuo nomine effusus est ? » Même addition dans Tudebode, p. 46-47, et l’ « Hist. belli sacri », p. 192.