Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/136

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Itaque Boamundus viam quam tenuerant non tenuit, sed celerius cum paucis militibus ad nos venit, qui eramus in unum congregati[1]. Tunc nos accensi occisione nostrorum, Christi nomine invocato et Sancti Sepulcri confidentes itinere, juncti simul pervenimus contra eos ad bellum eosque invasimus uno corde et animo. Stabant vero inimici nostri et Dei undique jam stupefacti et vehementer perterriti, putantes nostros se devincere et occidere, sicut fecerant gentem comitis et Boamundi, sed Deus omnipotens hoc illis non permisit. Milites igitur veri Dei undique signo crucis armati irruerunt acriter super illos et fortiter invaserunt, illi autem celeriter fugerunt per medium angusti pontis ad illorum introitum ; illi, qui vivi nequiverunt transire pontem pre nimia multitudine gentium et caballorum, ibi receperunt sempiternum interitum cum diabolo et angelis ejus[2].

Nos itaque illos superavimus, impellentes in flumen et dejicientes ; unda vero rapidi fluminis undique videbatur fluere rubea Turcorum sanguine, et si forte aliquis eorum voluisset reptare super pontis columnas aut natando ad terram moliretur exire, vulneratus est a nostris undique stantibus super ripam fluminis. Rumor quoque et clamor nostrorum et illorum resonabat ad celum. Pluvie telorum et sagittarum tegebant polum et claritatem diei[3] ; mulieres christiane urbis veniebant ad

  1. in unum annuncians qui illis eveniant .
  2. À la suite de ce mot, B ajoute : receperunt sempiternum interitum et reddiderunt infelices animas diabolo et Sathanae ministris. Même addition dans Tudebode, p. 47-48, et l’ « Hist. belli sacri », p. 192.
  3. À la suite de ce mot, B ajoute : altae voces intus et extra. Même texte dans Tudebode, p. 48, et l’ « Hist. belli sacri », p. 93.