Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/138

E Wikisource
Haec pagina emendata est

muri fenestras, spectantes misera fata Turcorum et occulte plaudebant manibus[1] ; Hermenii et Surani jussu majorum Turcorum inviti seu spontanei sagittas jaciebant foras ad nos. Mortui sunt etiam in anima et corpore xii ammiralii[2] de Turcorum agmine in prelio illo et alii prudentissimorum et fortiorum[3] militum qui melius civitatem pugnando defendebant, numerus quorum fuit m et d. Alii qui remanserant vivi, jam amplius non audebant clamitare vel garrire nec die nec nocte[4] sicut ante solebant. Omnes itaque nos vel illos solummodo superavit nox, noxque divisit utrosque[5] in preliando, jaculando, spiculando, saggittando. Sic superati sunt inimici nostri virtute Dei et Sancti Sepulcri et ulterius non valuerunt talem virtutem habere neque in voce neque in opere sicuti prius. Nos itaque valde fuimus refecti in illa die de[6] rebus que satis erant nobis necessarie et de equis[7].

Crastina vero die, summo diluculo, exierunt alii Turci de civitate et collegerunt omnia cadavera fetentia Turcorum mortuorum que reperire potuerunt super ripam fluminis[8] et sepelierunt ad Machumariam que est ultra pontem ante portam urbis simulque illis consepelierunt pallia, bisanteos, aureos, arcus, sagittas et alia plurima instrumenta que nominare nequimus. Audientes itaque nostri quod humassent mortuos suos Turci, omnes sese preparaverunt et venerunt festinantes ad diabolicum atrium et jusserunt desepeliri et

  1. À la suite de ce mot, B ajoute : sicut mos erat illarum. Même texte dans Tudebode, p. 48, et l’ « Hist. belli sacri », p. 193.
  2. admiralii A², A³, C¹, C³ ; admirarii .
  3. fortium .
  4. in die sive in nocte B ; die nocteque C.
  5. utraque agmina .
  6. die de illorum equis et de aliis multis rebus B ; même texte dans Tudebode, p. 48, et l’ « Hist. belli sacri », p. 193.
  7. et de equis omis dans B.
  8. fluminis, exceptis illis que in alveo latebant ejusdem fluminis A¹, A³, B et Tudebode, p. 49.