Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/140

E Wikisource
Haec pagina emendata est

frangi tumbas[1] eorum et trahi eos extra sepulcra et ejecerunt omnia cadavera eorum in quandam foveam[2] et deportaverunt cesa capita ad tentoria nostra quatinus perfecte sciretur eorum numerus, excepto quod oneraverant iiii equos de nunciis ammiralii Babilonie et miserant ad mare[3]. Quod videntes Turci doluerunt nimis fueruntque tristes usque ad necem, nam cotidie dolentes nichil aliud agebant nisi flere et ululare.

Tercia vero die cepimus simul juncti cum gaudio magno edificare castrum supradictum de lapidibus scilicet quos abstraximus de tumulis Turcorum. Peracto igitur[4] castro, mox cepimus ex omni parte coangustare inimicos nostros quorum superbia ad nichilum jam erat redacta. Nos autem secure ambulabamus huc et illuc, ad portum[5] et ad montaneas, laudantes et glorificantes Deum nostrum, cui est honor et gloria per omnia secula seculorum. Amen.


[NARRATIO OCTAVA]

[19.] Jamjam[6] omnes semite pene prohibite et incise undique erant Turcis, nisi ex illa parte fluminis ubi erat castrum et quoddam monasterium. Quod castrum, si

  1. tumulos .
  2. faucam .
  3. equos qui fuerunt ad mare nuntiis ammiralii de Babylone delata B et Tudebode, p. 49.
  4. itaque A¹, B, C³.
  5. portam A¹, A³, B, C² ; portum dans Tudebode. La variante portam n’a pas de sens ; il s’agit de Port-Saint-Siméon, dont l’accès est désormais libre pour les croisés.
  6. J[amjam], initiale ornée et alinéa dans A¹ ; alinéa dans A³ ; initiale en rouge dans A².