Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/142

E Wikisource
Haec pagina emendata est

fuisset a nobis perfecte munitum, jam nullus eorum auderet extra civitatis portam exire. Conciliaverunt se denique nostri et una voce concorditer dixerunt : « Eligamus unum ex nobis qui robuste teneat illud castrum et nostris inimicis prohibeat montaneas et plana et introitum urbis et exitum[1]. » Tancredus igitur primus protulit se ante alios dicens : « Si scirem quid proficui mihi attigerit[2], ego sedule cum meis solummodo hominibus corroborarem castrum et viam, per quam inimici nostri solent frequentius sevire, viriliter devetabo illis. » Qui continuo spoponderunt ei cccc marcas argenti.

Non adquievit Tancredus[3], tamen perrexit cum suis honestissimis militibus ac servientibus et extemplo abstulit undique viam[4] Turcis, ita ut nulli auderent ex eis, jam timore ejus perterriti, extra urbis portam exire neque propter herbam neque propter ligna neque propter ulla necessaria. Remansit vero ibi Tancredus cum suis cepitque vehementer ubique coangustare civitatem.

Ipsa quoque die veniebat maxima pars Hermeniorum et Suranorum secure de montaneis[5] qui ferebant alimenta Turcis in adjutorium civitatis ; quibus advenit obviam Tancredus et apprehendit eos omnia que deferebant, videlicet frumentum, vinum, hordeum, oleum et alia hujusmodi. Sic itaque robuste et prospere deducebat se Tancredus jamque habebat prohibitas et incisas omnes semitas Turcis, donec Antiochia esset capta.

  1. À la suite de ce mot, B ajoute : plures vero ex illis prohibentes se illud hospitari, nisi forte fuissent multi in unum ; même texte dans Tudebode, p. 53 ; plures vero ex illis renuebant singulatim se illud servare non posse, nisi cum magna multitudine aliorum dans l’ « Hist. belli sacri », p. 194.
  2. contingeret C.
  3. quamquam solus erat B et Tudebode, p. 53.
  4. et semi-tam B et Tudebode, p. 53 ; « Hist. belli sacri », p. 194.
  5. montanis .