Jump to content

Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/144

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Omnia que egimus antequam urbs esset capta nequeo enarrare, quia nemo est in his partibus, sive clericus sive laicus, qui omnino possit scribere vel narrare sicut res gesta est : tamen aliquantulum dicam.

[20.] Erat quidam ammiratus de genere Turcorum, cui nomen Pirrus[1] qui maximam amicitiam receperat cum Boamundo. Hunc saepe Boamundus pulsabat nuntiis adinvicem missis quo eum infra civitatem amicissime reciperet eique christianitatem liberius promittebat et eum se divitem facturum cum multo honore mandabat. Consensit ille dictis et promissionibus, dicens : « Tres turres custodio eique libenter ipsas propromitto et[2] quacunque hora voluerit in eas eum recolligam. »

Erat itaque Boamundus jam securus de introitu civitatis ; et gavisus serenaque mente et placido vultu venit ad omnes seniores eisque jocunda verba intulit dicens : « Viri prudentissimi milites, videte[3] quomodo nos omnes in nimia paupertate et miseria sumus majores sive minores et ignoramus penitus qua parte melius succedat nobis ; igitur, si vobis bonum et honestum videtur, eligat se ante alios unus ex nobis[4] et si aliquomodo vel ingenio civitatem acquirere vel ingeniares potuerit, per se vel per alios, concordi voce ei

  1. Pyrrus A², A³, C¹ ; Pirus B.
  2. quod in A², A³.
  3. videtis C.
  4. ex nobis ut C ; ex nobis utrum dans Tudebode, p. 55.