Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/148

E Wikisource
Haec pagina emendata est

quicquid boni volumus ; ergo adjuvet me nunc amicus meus Pirrus. » Qui, satis gavisus, ait se illum adjuvare omnino sicut agere deberet. Nocte itaque veniente proxima, misit filium suum caute pignus Boamundo, ut securior fieret de introitu urbis, misitque[1] ei verba in hunc modum : ut in crastinum omnem Francorum gentem summoveri[2] faciat[3] et quasi[4] Saracenorum terram depredari[5] vadat, dissimulet[6] ac deinde celeriter revertatur per dextram montanam. « Ego vero, ait, ero intentione erecta prestolans illa agmina eaque recipiam in turres quas in mea habeo potestate ac custodia. »

Dein Boamundus jussit celeriter ad se vocari quendam servientem suum, videlicet Malam Coronam, eique precepit ut quasi preco commoneret Francorum maximam gentem quatinus fideliter prepararet se in Saracenorum ituram[7] terram ; factumque est ita. Credidit itaque Boamundus hoc consilium duci Godefrido et Flandrensi comiti, comiti quoque de Sancto Egidio atque Podiensi episcopo, dicens quia : « Favente Dei gratia, hac nocte tradetur nobis Antiochia. »

Ordinata sunt denique hec omnia : milites tenuerunt plana et pedites montaneam ; tota nocte ambulaverunt et equitaverunt usque prope auroram ac deinceps ceperunt appropinquare ad turres quas ille pervigil[8] custodiebat. Confestim descendit[9] Boamundus et precepit omnibus dicens : « Ite[10] securo animo et felici concordia et ascendite per scalam in Antiocham, quam statim

  1. misit quoque A², A³, B, C.
  2. praeconiare atque summovere B ; même leçon dans Tudebode, p. 56 ; sub voce praeconia moneri dans l’ « Hist. belli sacri », p. 196. Cf. Baudri de Bourgueil, p. 55, et Guibert de Nogent, p. 186 ; sumoneri  ; summoneri C¹, C³.
  3. faciat omis dans A², A³ ; faceret .
  4. quod in B ; même leçon dans Tudebode, p. 56, et l’ « Hist. belli sacri », p. 196.
  5. depraedare B.
  6. dissimulans B.
  7. itura A¹, B, C.
  8. vigil A¹, B.
  9. ascendit B (le contexte equitaverunt… venerunt illi usque ad scalam montre que cette lecture doit être écartée).
  10. ita .