Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/150

E Wikisource
Haec pagina emendata est

habebimus, si Deo placet, in nostra[1] custodia. » Venerunt illi usque ad scalam, que jam erat erecta et fortiter ligata ad civitatis menia[2], et ascenderunt per illam homines fere lx ex nostris ac divisi sunt per turres quas ille custodiebat[3]. Videns hoc Pirrus quod tam pauci ascendissent ex nostris, cepit pavere, timens sibi et nostris ne in manus Turcorum inciderent dixitque : « Micro Francos echome[4] (hoc est : paucos Francos habemus). Ubi est acerrimus Boamundus ? Ubi est ille[5] invictus ? » Interim descendit quidam serviens Langobardus deorsum et cucurrit quantocius ad Boamundum, dicens : « Quid hic stas[6], vir prudens ? Quamobrem huc venisti ? Ecce nos jam tres turres habemus ! » Motus est ille cum aliis et omnes gaudentes pervenerunt ad scalam.

Videntes itaque[7] qui jam erant in turribus ceperunt jocunda voce clamare : « Deus le volt[8] ! » Nos vero idem clamabamus. Tunc[9] ceperunt illico mirabiliter ascendere ; ascenderunt tamen et cucurrerunt festinanter in alias turres ; quos illic inveniebant morti tradebant[10], fratrem quoque Pirri occiderunt. Interea forte rupta est[11] scala per quam noster erat ascensus, unde inter nos orta est immensa angustia et tristicia. Quamquam autem scala fuisset fracta, tamen quedam porta erat juxta nos clausa in sinistra parte, que quibusdam manebat incognita ; nox namque erat, sed tamen palpando et inquirendo invenimus eam omnesque cucurrimus ad illam et, ipsa fracta, intravimus per eam.

  1. vestra B.
  2. merulas B et Tudebode, p. 57 ; mergula « Hist. belli sacri », p. 196.
  3. observabat A¹, B.
  4. Transcription du grec : μικροὺς Φράγκους ἔχομεν.
  5. ille miles B.
  6. Quid agis A², A³, C.
  7. illi qui A¹, B, C.
  8. Deus vult A, C ; Deus lo vult dans Tudebode, p. 57, et l’ « Hist. belli sacri », p. 196.
  9. nunc A¹, A³, B.
  10. À la suite de ce mot, B ajoute : inveniebant, mortalem eis continuo dabant sententiam. Même texte dans Tudebode, p. 57, et dans l’ « Hist. belli sacri », p. 196.
  11. fracta C.