Jump to content

Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/152

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Tunc innumerabilis fragor mirabiliter resonabat per totam urbem. Non adquievit Boamundus his, sed ilico imperavit honorabile vexillum deferri sursum coram castello in quodam monte ; omnes vero pariter stridebant in civitate. Summo autem diluculo audientes illi qui foris erant in tentoriis vehementissimum rumorem strepere per civitatem, exierunt festinantes et viderunt vexillum Boamundi sursum in monte celerique cursu properantes venerunt omnes et per portas intraverunt in urbem et interfecerunt Turcos et Saracenos quos ibi reppererunt[1], extra illos qui fugerant sursum in castrum ; alii vero Turcorum per portas exierunt et fugientes vivi evaserunt.

Cassianus vero, dominus illorum, dedit se omnimodo fuge cum aliis multis qui erant cum eo et fugiendo pervenit in Tancredi terram non longe a civitate. Fatigati vero erant equi eorum miseruntque se in quoddam casale et mersi sunt in unam domum[2]. Cognoverunt ergo eum habitatores illius montanee, scilicet Surani et Hermenii, et confestim apprehenderunt eum truncaveruntque caput illius et tulerunt ante Boamundi presentiam, ut inde mererentur libertatem accipere. Balteum quoque ejus et vaginam appreciaverunt lx bizanteis.

  1. reperierunt .
  2. Fatigati… unam domum, phrase omise dans C¹.