alias multas gentes innumerabiles. Et Agulani fuerunt numero iii milia, qui neque lanceas neque sagittas neque ulla arma timebant, quia omnes erant undique cooperti ferro et equi eorum ipsique nolebant in bellum ferre arma, nisi solummodo gladios. Isti omnes venerunt in obsidionem Antiochie ad dispergendum Francorum collegium.
Et, cum appropinquassent urbi, venit obviam illis Sensadolus, filius Cassiani, ammiralii Antiochie, et continuo cucurrit ad Curbaram lacrimabiliter rogans eum et dicens : « Invictissime princeps, te supplex precor quatinus modo mihi succurras, quoniam Franci undique obsident me in Antiocheno oppido urbemque tenent in suo imperio nosque alienare a regione Romanie sive Syrie[1], aut eciam[2] et Corrozani[3] cupiunt. Omnia patravere que voluerunt, patrem occiderunt meum ; nihil aliud superest, nisi ut me et te et omnes alios ex genere nostro interficiant. Ego namque jamdudum tuum exspecto auxilium ut mihi succurras in hoc periculo. » Cui ait ille : « Si vis ut ex toto corde in tuo sim proficuo tibique fideliter in hoc succurram periculo[4], illud oppidum in meam trade manum et tunc videbis qualiter in tuo ero proficuo idque faciam custodire meis hominibus[5]. » Ait illi Sensadolus : « Si potes omnes Francos occidere mihique capita eorum tradere, tibi dabo oppidum tibique faciam hominium et in tua fidelitate custodiam illud oppidum. » Cui Curbaram : « Non ita, inquit, erit, sed continuo in meam manum committe castrum. » Tandem volens nolensque commisit illi castrum.