Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/158

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Tercia vero die postquam intravimus civitatem, eorum precursores ante urbem precurrerunt, exercitus autem illorum ad pontem Farreum castrametatus est et expugnaverunt turrim et occiderunt omnes quos illic invenerunt et nemo evasit vivus, nisi dominus illorum, quem invenimus ligatum in vinculis ferreis, facto majore bello.

Crastina vero die, moto exercitu paganorum, appropinquaverunt urbi et castrametati sunt inter duo flumina steteruntque ibi per duos dies. Recepto itaque castro, Curbaram convocavit unum ammiralium ex suis, quem sciebat veracem, mitem et pacificum, et ait illi « Volo ut intres in fidelitatem meam custodire hoc castrum, quoniam ex longissimo tempore scio te fidelissimum, ideoque precor te ut summa cautela hoc serves oppidum[1]. » Cui ait ammiralius : « Tibi unquam de tali nollem obedire officio, sed tamen[2] hoc faciam illo tenore ut, si Franci ejecerint vos de mortali prelio et vicerint, eis continuo tradam hoc castrum » ; dixitque illi Curbaram : « Tam honestum et prudentem te cognosco, ut omne quicquid boni vis agere, ego consentiam. »

Reversus est itaque Curbaram ad suum exercitum et protinus Turci[3], deludentes Francorum collegium, detulerunt ante conspectum Curbaram quendam vilissimum ensem rubigine tectum et teterrimum arcum ligneum et lanceam nimis inutilem, que abstulerant nuper pau-

  1. À la suite de ce mot, B ajoute : adhuc namque quod scio te in opere prudentissimum, nullum magis veracem et fortissimum hic modo reperire possum. Même texte dans Tudebode, p. 61, et l’ « Hist. belli sacri », p. 198.
  2. tamen omis dans A¹, B ; après ce mot, B ajoute : priusquam me tuo arguas stimulo (texte qu’on retrouve dans Tudebode, p. 61, et l’ « Hist. belli sacri », p. 198).
  3. Turci omis dans A¹, B.