Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/160

E Wikisource
Haec pagina emendata est

peribus peregrinis dixeruntque : « Ecce arma que attulerunt Franci obviam nobis ad pugnam. » Tunc Curbaram cepit subridere, palam dicens omnibus[1] : « Hec sunt arma bellica et nitida que attulerunt Christiani super nos in Asiam, quibus putant nos et confidunt expellere ultra confinia Corrozane et delere omnia[2] nomina nostra ultra Amazonia flumina, qui propulerunt omnes parentes nostros a Romania et Antiochia urbe regia, que est honorabile caput totius Syrie. »

Mox convocavit suum notarium et ait : « Scribe cito plures chartas que in Corrozana sint legende, videlicet : Caliphe nostro apostolico ac nostro regi domino soldano, militi fortissimo atque omnibus prudentissimis militibus Corrozane salus et immensus honor. Satis sint leti et gavisi jocunda concordia et satisfaciant ventribus, imperent et sermocinent per universam regionem illam ut omnino dent sese ad petulantiam et ad luxuriam multosque filios patrare congaudeant qui contra Christianos fortiter pugnare prevaleant et libenter suscipiant hec tria arma que olim abstulimus a Francorum turma et discant modo que arma attulerit super nos gens Francigena[3]. Adhuc quoque sciant omnes quoniam ego cunctos Francos intus in Antiochia conclusos habeo et castrum in mea libera teneo voluntate, illi vero deorsum sunt in civitate. Habeo etiam omnes illos jam in mea manu eosque faciam aut capi-

  1. À la suite de ce mot, B ajoute : qui in illo aderant collegio. Même addition dans Tudebode, p. 62, et dans l’ « Hist. belli sacri », p. 198 (avec la variante contubernio au lieu de collegio).
  2. omnia dans B.
  3. À la suite de ce mot, B ajoute : qualiter optima et perfecta sunt, heu ! certare contra nostra arma, quae bis aut ter sive quater sunt colorata aut purgata, seu argentum aut aurum purissimum. Même addition dans Tudebode, p. 62, et dans l’ « Hist. belli sacri », p. 199.