Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/162

E Wikisource
Haec pagina emendata est

talem subire sententiam aut deduci in Corrozanum in captivitatem nimiam, eo quod minantur nos suis armis propulsare et expellere ab omnibus finibus nostris[1], ceu[2] ejecerunt omnes parentes nostros a Romania sive Syria. Amodo juro vobis per Machomet et per omnia deorum nomina quoniam ante vestram non ero rediturus presentiam donec regalem urbem Antiochiam et omnem Syriam sive Romaniam atque Bulgariam usque in Apuliam acquisiero mea forti dextera, ad deorum honorem et vestrum et omnium qui sunt ex genere Turcorum. » Sic fecit finem dictis.

[22.] Mater vero ejusdem Curbaram, que erat in Aleph civitate, denuo[3] venit ad eum dixitque illi lacrimabiliter : « Fili, suntne vera que audio ? » Cui ait ille : « Que ? » Et dixit illa : « Audivi quia bellum vis committere cum Francorum gente. » Ait ille : « Verum omnino scias. » Dixit illa : « Contestor te, fili, per omnium deorum nomina[4] et per tuam magnam bonitatem ne bellum cum Francis committas quoniam tu es miles invictus[5] et te e campo ab aliquo victore fugientem quisquam minime invenit. Diffamata est tua milicia, ubique omnesque prudentes milites audito tuo nomine contremiscunt. Satis namque scimus, fili, quoniam tu es bellipotens et fortis et bellorum ingeniosus[6] nullaque gens christianorum vel paganorum ante tuum conspectum aliquam virtutem habere potuit, sed fugiebant solummodo audito tuo nomine, sicut oves ante leonis furorem fugiunt ; ideoque obsecro te, carissime

  1. À la suite de ce mot, B ajoute : aut ejicere ultra superiorem Judaeam B. Même addition dans Tudebode, p. 62-63, et l’ « Hist. belli sacri », p. 199 (avec la variante Indiam pour Judaeam dans ces deux textes).
  2. seu B ; sicut C¹, C² ; aut sicut .
  3. statim B.
  4. numina A³, C.
  5. À la suite de ce mot, B ajoute : et nullam imprudentiam ex te aut ex tuo exercitu unquam penitus audivi. Même leçon dans Tudebode, p. 63, et l’ « Hist. belli sacri », p. 199 (cf. Guibert de Nogent, p. 192).
  6. et bellorum ingeniosus omis dans A¹, A², C³.