Jump to content

Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/166

E Wikisource
Haec pagina emendata est

dictis contradicere vel obstare ? Certe si hoc bellum contra eos[1] inceperis, maximum tibi erit damnum[2] ac dedecus et multos fideles tuos milites perdes et universa spolia que apud te habes amittes et nimio pavore fugiendo everteris. Tu autem in hoc bello non morieris modo, sed tamen[3] in hoc anno, quoniam ipse Deus non statim judicat[4] offendentem se exerta ira, sed quando vult[5] punit cum manifesta vindicta[6] ; ideoque timeo ne te judicet penali tristicia. Non morieris, inquam, modo, verumtamen perditurus es in presenti[7] habita. »

Curbaram denique valde dolens intimis visceribus, auditis maternis sermonibus, respondit : « Mater carissima, queso te, quis dixit tibi talia[8] de gente christiana, quod Deus eorum tantum eos amet et quod ipse pugnandi virtutem in se retinet maximam et quod illi Christiani vincent nos in Antiocheno prelio et quod ipsi capturi sunt nostra spolia nosque persecuturi magna victoria et quod in hoc anno moriturus sum morte subitanea ? »

Tunc respondit ei mater sua dolens : « Fili carissime, ecce sunt plus quam centum annorum tempora de quibus inventum est in nostra pagina et in gentilium voluminibus, quoniam gens christiana super nos foret ventura et nos ubique victura[9] ac super paganos regnatura et nostra gens illis ubique erit subdita, sed ignoro utrum modo an in futuro sint hec eventura. Ego

  1. illos .
  2. dampnum .
  3. tantum .
  4. vindicat B.
  5. offendentem sed exerta ira quem vult A², A³, C¹.
  6. cum manifesta ira vindicta (sous ira un mot effacé).
  7. presentiarum A², A³ ; praesentiarum B, C (seule la leçon de A¹ est intelligible).
  8. ista A¹, B.
  9. et nos ubique victura omis dans A¹.