Jump to content

Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/170

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ma pars Turcorum cum eo veneruntque ad civitatem ex illa parte in qua erat castrum. Nos autem putantes resistere posse illis, paravimus bellum contra eos, sed tam magna fuit virtus[1] illorum quod nequivimus illis resistere, sicque coacti intravimus civitatem ; quibus[2] tam mirabiliter arta et angusta fuit[3] porta, ut illic fuerint multi mortui oppressione aliorum.

Interea alli pugnabant extra urbem, alii intus, in va feria per totum diem usque ad vesperam. Inter hec Willelmus de Grentemaisnil[4] et Albericus frater ejus et Wido Trussellus[5] et Lambertus Pauper, isti omnes timore perterrito de hesterno bello quod duraverat ad vesperam, nocte latenter demissi sunt[6] per murum fugientes pedibus contra mare, ita ut neque in pedibus neque in manibus eorum remaneret aliquid nisi solummodo ossa ; multique alii fugerunt cum illis quos nescio. Venientes igitur ad naves que erant ad Portum Sancti Symeonis, dixerunt nautis : « Quid hic, miseri, statis ? Omnes nostri mortui sunt et nos mortem vix evasimus, quia exercitus Turcorum undique obsident alios in urbe. » At illi, audientes talia, stabant stupefacti ac, timore perterriti, cucurrerunt ad naves et miserunt

  1. virtus omis dans A².
  2. quibus fuit .
  3. angusta porta .
  4. Grentamenilg A¹, B ; Grentemesnil .
  5. Trussellus et Willelmus de Sichis  ; Trussellus et Guillelmus de Archis C¹, C³.
  6. dimissi  ; dimissi sunt fune C ; « Hist. belli sacri », p. 200; Baudri de Bourgueil, III, 5, p. 64.