Jump to content

Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/174

E Wikisource
Haec pagina emendata est

vos habere Nicenam civitatem et conduxi vos usque[1] et condolui vestre miserie quam passi fuistis in obsidione Antiochie ; ecce in auxilio opportuno misi vos sanos et incolumes in civitatem et ecce multam pravam dilectionem operati estis[2] cum christianis et pravis paganis mulieribus, unde immensus fetor ascendit in celum. » Tunc alma Virgo et beatus Petrus ceciderunt ad pedes ejus, rogantes eum et deprecantes ut suum in hac tribulatione adjuvaret populum dixitque beatus Petrus : « Domine, per tot tempora tenuit paganorum gens domum meam, in qua multa et ineffabilia mala fecerunt ; modo vero expulsis inimicis inde, Domine, letantur angeli in celis » ; dixitque mihi Dominus : « Vade ergo et dic populo meo ut revertatur ad me et ego revertar ad illum et infra v dies mittam ei magnum adjutorium et cotidie decantet responsorium : Congregati sunt[3], totum cum versu. » Seniores, si hoc non creditis esse verum, sinite modo me in hanc scandere turrim mittamque me deorsum ; si vero fuero incolumis, credatis hoc esse verum, sin autem ullam lesionem fuero passus, decollate me aut in ignem projicite me. »

Tunc Podiensis episcopus jussit ut adferrentur[4] evangelia et crux, quatinus juraret ille hoc esse verum[5]. Consiliati sunt omnes majores nostri in illa hora ut jurarent sacramentum[6] quod illorum nullus[7] fugeret

  1. usque huc C², C³.
  2. dilectionem operantes A¹, B, C¹.
  3. inimici nostri C¹, C².
  4. afferrentur .
  5. ille si hoc verum esset .
  6. super sacramentum  ; omnes sacramentum .
  7. nullus illorum .