neque pro morte neque pro vita, quamdiu vivi essent. Primus dicitur jurasse Boamundus, deinde comes Sancti Egidii et Rotbertus Normannus ac dux Godefridus et comes Flandrensis. Tancredus vero juravit ac promisit tali modo quia, quamdiu secum xl milites haberet, non solum ex illo bello sed etiam ab Hierosolymitano itinere non esset recessurus. Nimis autem exsultavit christiana congregatio, hoc audiens sacramentum[1].
[25.] Erat autem quidam peregrinus de nostro exercitu, cui nomen Petrus, cui antequam civitatem intraremus, apparuit sanctus Andreas apostolus, dicens : « Quid agis, bone vir ? » Cui ille respondit : « Tu, quis es ? » Dixit ei apostolus : « Ego sum Andreas apostolus. Agnoscas, fili, quia dum villam intraveris, vadens ad ecclesiam beati Petri, ibi invenies lanceam Salvatoris nostri Ihesu Christi ex qua in crucis pendens patibulo vulneratus est. » Hec omnia dicens apostolus continuo recessit.
Ipse autem, timens revelare consilium apostoli, noluit indicare nostris peregrinis. Estimabat autem se visum videre[2] ; et dixit ad eum : « Domine, quis hoc crediderit[3] ? » In illa vero hora accepit eum sanctus Andreas et portavit eum usque ad locum ubi lancea erat recon-