Jump to content

Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/186

E Wikisource
Haec pagina emendata est

captum est nostrique omnes gravi oppressione obsessi sunt et, ut puto, a Turcis modo interfecti sunt. Revertere ergo retro quam citius potes, ne et ipsi inveniant te et hanc gentem quam tecum ducis[1]. »

Tunc imperator[2], timore perterritus, clam vocavit Guidonem[3], fratrem Boamundi, et quosdam alios et ait illis : « Seniores, quid faciemus ? Ecce omnes nostri districta obsessione impediti sunt et forsitan in hac hora omnes a Turcorum manibus mortui sunt aut in captivitatem ducti, sicut iste infelix comes turpiter fugiens narrat. Si vultis, revertamur retro celeri cursu, ne et nos moriamur repentina morte, quemadmodum et illi mortui sunt. »

Cum Guido[4], miles honestissimus talia audisset fallacia, cum omnibus[5] cepit plorare atque vehementissimo ululatu plangere unaque voces omnes dicebant : « O Deus verus, trinus et unus[6], quamobrem hec fieri permisisti ? Cur populum sequentem te in manibus inimicorum incidere permisisti et viam tui itineris tuique Sepulcri liberare volentes tam cito dimisisti ? Certe si verum est hoc verbum quod ab istis nequissimis audi-

  1. À la suite de ce mot, C ajoute : Guillelmus denique de Archis, dudum monachus egregius, tunc vero miles acerrimus, quem superius memoravimus se per murum cum aliis noctu latenter dimisisse quique se in fuga comiti Stephano sociaverat, affirmare cepit sub jurejurando dicens imperatori quia, si Antiochiam pergeret, quo ire festinabat, caput sine dubio amitteret. Sic enim Boamundum jurasse cum sacramento firmabat. Cette addition ne se trouve ni dans Tudebode ni dans l’« Hist. belli sacri ».
  2. His auditis imperator C.
  3. Widonem B, C.
  4. Wido B, C.
  5. fallacia cum omnibus omis dans C.
  6. trinus et unus omis dans C.