runt hec omnia : « Ite ad exsecratam Turcorum exercitum et diligenter narrate eis hec omnia, interrogantes eos cur audacter et superbissime introierint terram Christianorum et nostram. »
His dictis recesserunt nuncii[1] veneruntque ad profanum[2] collegium, dicentes omnia missa verba Curbaram et aliis ita : « Satis multumque mirantur nostri majores et seniores quamobrem temere ac superbissime in christianorum introistis terram et illorum. Putamus forsitan et credimus quia huc ideo venistis quoniam per omnia vultis effici christiani aut[3] propterea igitur huc venistis ut per omnia christianos afficiatis ? Rogant vos igitur omnes pariter nostri majores ut velociter recedatis a terra Dei et christianorum quam beatus Petrus apostolus jam dudum predicando ad Christi culturam convertit. At illi permittunt adhuc vobiscum deduci omnia vestra, scilicet equos et mulos et asinos et camelos, oves[4] et boves et omnia alia ornamenta[5], quodcumque[6] volueritis ferre. »
Tunc Curbaram princeps milicie soldani Persidis cum omnibus aliis[7], pleni superbia, feroci respondere sermone : « Deum vestrum et vestram christianitatem nec optamus nec volumus[8] vosque cum illis omnino respuimus. Huc usque jam venimus, eo quod valde miramur quamobrem seniores ac majores quos memoratis, cur terram quam abstulimus effeminatis gentibus illi vocant esse suam. Vultis namque scire quid vobis dici-