mus ? Revertimini ergo quantocius et dicite vestris senioribus quia si per omnia cupiunt effici Turci et Deum vestrum, quem vos inclini[1] colitis, abnegare volunt et leges vestras spernere, nos illis hanc et satis plus dabimus de terra et civitates et castella, adhuc autem quod nemo vestrorum remanebit pedes[2], sed erunt omnes milites, sicut et nos sumus, et habebimus semper eos in summa amicicia ; sin autem, sciant se per omnia capitalem subire sentenciam aut deducti[3] in vinculis Corrozanam in captivitate perpertua, servient nobis nostrisque infantibus per sempiterna tempora. »
Nuncii vero nostri velociter reversi sunt retrorsum referentes omnia que respondisset eis gens crudelissima. Fertur Herluinus utramque scisse linguam fuitque interpres Petro Heremite. Interea exercitus noster in utraque tremefactus parte ignorabat quid faceret : ex una enim parte coangustabat eos cruciabilis fames, in alia constringebat timor Turcorum.
[29.] Tandem triduanis expletis jejuniis et processionibus celebratis ab una ecclesia in aliam, de peccatis suis confessi sunt et absoluti fideliterque corpori et sanguini Christi communicaverunt datisque eleemosinis fecerunt celebrari missas.
Deinde stabilite sunt vi acies ex eis intra civitatem. In prima vero acie, in primo videlicet capite fuit Hugo Magnus cum Francigenis et Flandrensi comite ; in secunda dux Godefridus cum suo exercitu ; in tercia vero