Jump to content

Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/202

E Wikisource
Haec pagina emendata est

neam obviantes illis et quantos comprehenderunt ex illis, interfecerunt.

Nos autem revertentes ad civitatem cum magno gaudio laudavimus et benediximus Deum qui victoriam dedit populo suo. Ammiralius itaque, qui castellum custodiebat, videns Curbaram et omnes alios fugientes e campo ante Francorum exercitum, magis timuit : statim vero cum magna festinatione petebat[1] Francorum vexilla. Comes igitur Sancti Egidii qui illic astabat ante castellum, jussit ei portari suum vexillum ; ille autem accepit illud et diligenter misit in turrim. Statim dixerunt Longobardi qui illic stabant : « Hoc vexillum non est Boamundi[2]. » Interrogavit ille et dixit : « Cujus est ? » Qui dixerunt : « Sancti Egidii comitis. » Accessit ille et apprehenso vexillo reddidit comiti. Ipsa vero hora venit vir venerabilis[3] Boamundus deditque illi suum vexillum ; ille autem illud accepit cum magno gaudio et iniit pactum cum domino Boamundo ut pagani qui vellent christianitatem recipere essent cum eo et qui vellent abire sanos et absque ulla lesione abire permitteret. Consentit ille quicquid admiralius postulavit et continuo misit suos servientes[4] in castellum. Non post multos dies baptizatus est admiralius cum illis qui Christum recognoscere maluerunt. Illos vero qui suas voluerunt tenere leges fecit dominus Boamundus conduci in Saracenorum terram.

Hoc bellum factum est ivo kalendas[5] julii, vigilia[6]

  1. statimque cum festinatione magna petere cepit C¹, C².
  2. Fin de la lacune de A², fol. 33a.
  3. honorabilis A¹, B, C.
  4. misit duos servientes A², A³ ; misit homines suos C.
  5. in ivo kalendas A¹, B.
  6. in vigilia C.