apostolorum Petri et Pauli, regnante Domino[1] Ihesu Christo, cui est honor et gloria in sempiterna secula. Amen.
[NARRATIO DECIMA]
[30.] Cum[2] jam essent omnes inimici nostri — Deo trino et uno summoque dignas referimus grates — per omnia devicti, huc illucque fugere ceperunt[3]. Alii semivivi, alii vulnerati in vallibus et in nemoribus et in arvis et in viis deficiebant[4] mortui. Populus vero Christi, victores scilicet peregrini, reversi sunt gaudentes felici triumpho, devictis hostibus, in civitatem.
Statim omnes nostri seniores, videlicet dux Godefridus, comes Sancti Egidii Raimundus, Boamundus, comes Nortmannie, dominus Rotbertus comesque Flandrensis et alii omnes miserunt nobilissimum comitem[5] Hugonem Magnum imperatori Constantinopolim, ut ad recipiendam civitatem veniret et conventiones, quas erga illos habebat, expleret. Ivit nec postea rediit.
Postquam vero hec omnia gesta[6] sunt, congregati nostri majores ordinaverunt consilium[7] quemadmodum hunc feliciter valerent conducere et regere populum, donec peragerent iter Sancti Sepulcri pro quo huc usque multa[8] erant perpessi[9] pericula. Inventum est in consi-
- ↑ Domino nostro A¹, B, C.
- ↑ Et cum A³, B ; C[um] initiale en rouge dans A² avec les premiers mots en capitales jusqu’à Deo ; alinéa dans A³.
- ↑ huc illucque fugientes A¹, B, C.
- ↑ deprehendebantur A², A³.
- ↑ militem A¹, B, C.
- ↑ facta A¹, A², B.
- ↑ concilium A², A³, B, C.
- ↑ hactenus tanta C.
- ↑ passi A¹, B.