Alii vero, qui in Antiochia remanserant, steterunt in ea cum gaudio et leticia magna, quorum rector et pastor exstitit Podiensis episcopus, qui nutu Dei gravi egritudine captus est et, ut Dei voluntas fuit, migravit ab hoc sæculo et, in pace requiescens, obdormivit in Domino, in solemnitate[1] scilicet sancti Petri que dicitur ad Vincula : unde magna angustia et tribulatio immensusque dolor fuit in tota Christi milicia, quia ille erat sustentamentum pauperum, consilium divitum ipseque ordinabat clericos, predicabat et summonebat milites dicens : « Quia nemo ex vobis salvari potest nisi honorificet pauperes et reficiat vosque non potestis salvari sine illis ipsique vivere nequeunt sine vobis. Oportet igitur ut ipsi cotidiana supplicatione pro vestris orent delictis Deum, quem in multis cotidie[2] offenditis, unde vos rogo ut, pro Dei amore, eos diligatis et in quantum potestis eos sustentetis. »
[31.] Non post multum vero temporis venit vir venerabilis Raimundus, comes de Sancto Egidio, et intravit in Saracenorum terram et pervenit ad quamdam urbem quae vocatur Albara, quam invasit una cum suo exercitu eamque continuo cepit et occidit omnes Saracenos[3] et Saracenas, majores et minores quos ibi reperit. Quam postquam suo continuit imperio, ad Christi revocavit