fidem quesivitque consilium a suis sapientissimis viris ut episcopum in hac urbe devotissime preordinari faceret, qui illam ad fidem[1] Christi cultumque fideliter revocaret et de domo diabolica templum Deo vivo et vero et oracula sanctorum consecraret. Novissime elegerunt quemdam honorabilem ac sapientissimum virum et duxere illum in Antiochiam ad consecrandum ; factumque est ita. Alii autem qui in Antiochia remanserant fuerunt ibidem cum gaudio et leticia.
Appropinquante vero termino, videlicet festo Omnium Sanctorum, regressi sunt omnes majores nostri[2] in unum in Antiochiam omnesque ceperunt querere qualiter iter Sancti Sepulcri valerent peragere, dicentes : « Quoniam appropinquaverat eundi terminus, nulla erat hora conturbandi amplius. »
Boamundus autem querebat cotidie conventionem quam omnes seniores olim habuerant ei[3] in reddendam civitatem[4] ; sed comes Sancti Egidii ad nullam conventionem volebat se emollire erga Boamundum, eo quod timebat se pejerare erga imperatorem. Tamen sepe fuerunt congregati in ecclesia Sancti Petri ad faciendum quod justum erat. Boamundus recitavit suam conventionem suumque ostendit compotum. Comes Sancti Egidii similiter sua patefecit verba et jusjurandum quod fecerat imperatori per consilium Boamundi. Episcopi et dux Godefridus Flandrensisque