Jump to content

Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/216

E Wikisource
Haec pagina emendata est

[31.] Quibus expletis, mense novembrio discessit Raimundus comes Sancti Egidii cum suo exercitu ab Antiochia venitque per unam civitatem que vocatur Rugia et per aliam que dicitur Albara. Quarto vero die, exeunte novembrio, pervenit ad Marram civitatem, in qua maxima multitudo Saracenorum et Turcorum et Arabum et aliorum paganorum erat congregata, ipseque comes in crastinum[1] invasit eam. Non post multum vero temporis Boamundus cum suo exercitu secutus est comites[2] et applicatus est cum eis in die dominica. Secunda vero feria nimis fortiter invaserunt undique civitatem et tam acriter tamque fortiter ut scale starent erecte ad murum ; sed tam maxima erat virtus paganorum quod illa die nihil eos offendere aut nocere potuerunt.

Videntes autem seniores quia nihil agere poterant et frustra laborabant, fecit Raimundus comes de Sancto Egidio[3] fieri quoddam ligneum castrum forte et altum ; quod castrum ingeniatum et edificatum erat super iv rotas ; super quod stabant plures milites et Evrardus Venator, tubam fortiter sonans ; subter vero erant armati milites, qui deduxerunt castrum usque prope urbis murum, juxta turrim quamdam. Quod vi-

  1. in crastinum omis dans A², A³.
  2. secutus est Raimundum Tudebode, p. 90 ; secutus est comitem « Hist. belli sacri », p. 208.
  3. Sancti Egidii A², A³.