Jump to content

Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/222

E Wikisource
Haec pagina emendata est

mensem et iv dies, in qua fuit mortuus Oriensis episcopus. Fuerunt ibi ex nostris qui illic non invenerunt sicuti opus eis erat, tantum ex longa mora quantum ex districtione famis, quia foris nequiverant aliquid invenire ad capiendum ; sed scindebant corpora mortuorum, eo quod in ventribus eorum inveniebant bisanteos reconditos ; alii vero cedebant carnes eorum per frusta et coquebant ad manducandum.

[34.] Boamundus autem non potuit apud comitem Sancti Egidii concordari super id quod petebat iratusque reversus est Antiochiam. Comes igitur Raimundus, non diu moratus, mandavit per suos legatos Antiochie duci Godefrido[1] et Flandrensi comiti ac Rotberto Nortmanno et Boamundo ut ipsi venirent ad Rugiam civitatem loqui cum eo ; veneruntque illuc omnes seniores et fecerunt concilium quomodo honeste possent tenere viam Sancti Sepulchri pro qua moti sunt et usque huc perventum sit. Nequiverunt concordare cum Raimundo Boamundum, nisi Raimundus comes redderet Antiochiam ei. Noluit comes ad hoc assentire[2], pro fiducia quam fecerat imperatori. Comites denique et dux reversi sunt in Antiochiam cum Boamundo ; comes vero Raimundus reversus est ad Marram, ubi peregrini erant, mandavit quoque suis militibus honestare palacium et castellum quod erat supra portam pontis civitatis.

  1. Les mots duci Godefrido et tout le passage qui suit, jusqu’aux mots omnem abundantiam frumenti (p. 182, ligne 23) inclusivement, ont été omis dans C³.
  2. assentiri .