Jump to content

Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/224

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Videns autem Raimundus quod nullus seniorum voluisset causa ejus ire in viam Sancti Sepulcri, exivit nudis pedibus de Marra xiiia die intrante januario et pervenit usque Capharda fuitque ibi per iii dies. Illic adjunxit se comes Nortmannie[1] comiti Raimundo. Rex autem Cesaree multotiens mandaverat per suos nuncios comiti Marre et Capharde quod cum eo pacem vellet habere et de suo precium ei daret et christianos peregrinos diligeret fiduciamque faceret, quia quantum continet ejus imperium peregrinis non esset offendiculum et mercatum de equis et de corporalibus alimentis daret gaudenter.

Exierunt autem nostri et venerunt hospitari juxta Cesaream[2] super fluvium Farfar ; cumque vidisset rex Cesaree contubernium Francorum tam prope civitatem hospitatum esse, doluit animo et jussit illis devetari mercatum, nisi discederent a civitatis confinio. Crastina vero die misit cum illis duos Turcos, suos videlicet nuncios, qui eis monstrarent fluminis vadum eosque conducerent ubi invenire possent ad capiendum. Denique venerunt in vallem quamdam subter quoddam castrum ibique depredati sunt plus quam quinque animalium milia et satis frumenti atque alia bona, unde valde fuit refecta tota Christi milicia. Tamen illud castrum reddidit se comiti eique dedit equos et aurum purissimum et juraverunt sua lege quod peregrinis nil exinde fieret mali[3] ; fuimusque ibi per v dies. Egressi

  1. nobilissimus comes Normanniae Robertus A², A³, C¹, C².
  2. Caesaream A², A³, C¹, C².
  3. nihil deinceps facerent mali C¹, C².