Jump to content

Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/226

E Wikisource
Haec pagina emendata est

etenim inde pervenimus gaudentes hospitari ad quoddam Arabum castrum. Exivit igitur dominus castri et concordatus est cum comite.

Exeuntes vero inde, pervenimus ad quamdam civitatem pulcherrimam et omnibus bonis refertam, in quadam valle sitam, nomine Kephaliam. Habitatores vero illius, audientes Francos venisse, dimiserunt urbem et hortos plenos oleribus et domos plenas alimentis corporalibus et fugerunt. Tercia die, egressi ab illa urbe, transivimus per altam et immensam montaneam et intravimus in vallem de Sem[1], in qua erat maxima ubertas omnium bonorum[2] fuimusque ibi per dies fere quindecim.

Hic prope nos erat quoddam castrum in quo erat congregata maxima paganorum multitudo. Quod castrum aggressi sunt nostri idque fortiter superassent nisi Saraceni jactassent foras immensas turmas animalium ; reversi sunt nostri deferentes omnia bona ad sua tentoria. Summo autem diluculo collegerunt nostri suos papiliones et venerunt obsidere idem castrum ; ibique putabant extendere tentoria[3] ; sed gens pagana omnino dedit se fuge ac dimiserunt castrum vacuum. Intrantes autem nostri invenerunt ibi omnem abundantiam frumenti, vini[4], farine, olei et quicquid eis opus erat. Illic devotissime celebravimus festivitatem Purificationis sancte Marie veneruntque illic nuncii de Camela civitate. Rex namque illius mandavit comiti equos, aurum et pactus est cum eo quod christianos nullo modo offenderet, sed eos diligeret et honoraret.

  1. Desem A¹, C¹ ; de Lem B ; densam .
  2. omnibus bonis A¹, B, C³.
  3. putabantque ibi figere tentoria C¹, C².
  4. Ici prend fin la lacune de C³ signalée p. 178, note a.